monumenta.ch > Beda Venerabilis > 18
Beda, De Temporum Ratione, XVII. De lunae cursu per signa. <<<     >>> XIX. De eodem si qui computare non didicerunt.

CAPUT XVIII. De lunae discursu si quis signa ignorat. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Quae ut manifestiora cuilibet etiam tardioris ingenii reddantur. Quae scilicet praedicta aut manifestiora cuilibet, id est, cuicunque. Quantum, scilicet desiderium. Ea, scilicet luna. Distinctius, id est, apertius.

Prima ergo luna, ubi suam perfecerit aetatem. Divide lunam primam in quatuor punctos, et quatuor punctos in tres partes, et fiunt duodecim. Duodecim enim partibus distat luna prima a sole. Elongatur a sole spatio, id est, in quatuor punctos, dierum duodecim; id est, tantum elongatur a sole cursu suo per unum diem, quantum spatii sol peragit infra duodecim dies. Iter elongationis eius a sole quaeritur hic, non suum iter integrum duodecim partes facit quotidie in elongatione sua a sole, et tredecim in suo integro itinere. Et ideo illud iter quod facit in suo integro itinere, per viginti septem dies et octo horas, non potest facere in elongatione sua a sole, nisi per triginta dies, minus enim iter quaeritur in elongatione quam in progressione. Secunda, scilicet luna; spatio dierum viginti quatuor, id est, octo punctos. Tertia spatio mensis unius, id est, decem punctis, et dierum sex, id est, duobus punctis. Triginta spatio mensium duodecim, id est, centum viginti punctos. Illud enim iter facit luna in triginta diebus, quod facit sol in uno anno, id est, CCCLX diebus. Quinque enim dies et quadrantem, qui ex decem semis horis quae supersunt, unicuique mensi efficiuntur, non computant auctores, quia longum erat eis computare; in quibus tamen et si non computentur, perficit sol cursum suum, id est, suum annum luna. Et sicut diximus, illud iter quod facit sol in CCCLXV diebus et sex horis, percurrit secundum istam computationem in triginta diebus, etiam naturaliter in viginti novem diebus et dimidia. Triginta enim dierum tantum computantur isti menses, dum unumquodque signum in eis triginta partes et decem punctos habeat. Triginta enim partes, id est decem puncti, triginta dies tantum faciunt. Et ideo in duodecim mensibus secundum istam computationem, non nisi CCCLX dies. Naturaliter tamen unusquisque mensis habet triginta dies et decem semis horas; et ideo naturaliter duodecim menses habent CCCLXV dies, et sex horas. Currit autem in viginti quatuor horis luna tredecim partes, et octo horis, et quatuor momenta et atomum. Luna quotidie, ni fallor, transit per zodiacum tredecim dies et octo horas, ac bisse unius horae, et insuper tertiam partem unius minuti, et restat adhuc de CCCLXV diebus et quadrante unum minutum. Vicies septies tredecim, CCCLI diem reddunt. Vicies septies octo horae novem dies reddunt. Ipsae octo horae in quibus luna post viginti septem dies moratur, tres dies et octo horas capiunt. Restant de CCCLXV diebus horae viginti duae, id est, minuta CCXX. Da unicuique de viginti septem diebus octo minuta, restant solummodo quatuor minuta. Lege glossam superius scriptam, de duobus supradictis argumentis, id est, de 18 et 17, cuius initium est: Si nosse desideras quot partibus distat luna a sole, multiplica aetatem eius quotacunque fuerit quater, etc., usque in decima quinta parte Geminorum moratur eo die luna. Et in capitulo 21, cuius initium est: In quo signo luna moretur quotidie, vel quot partibus a sole per singulos dies elongetur, usque quod inter defectam et renascentem sit lunam, quia de his duobus argumentis subtilissime loquitur.

]
SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Quod si quis, signorum nescius, lunares tamen cursus agnoscendi cupidus est, noverit et ipse solem quotidie partem unam zodiaci sui complere; neque enim aliud partes zodiaci, quam quotidianos solis in coelo debemus sentire progressus; lunam vero quotidie XIII partes eiusdem zodiaci conficere, id est, punctos quatuor, et unam partem; et quia illa XIII partes complente sol unam complet, inde fieri ut, sicut supra docuimus, non plus quotidiano progressu a sole, quam quaternis punctis, hoc est, duodenis partibus, elongetur.
2 Ponat ergo lunam ubilibet computare voluerit, utpote in Kal. Ianuarias primam: haec ubi prima noctem diemque transegerit, illum coeli locum tenet, quem sol XIII mensis eiusdem die completo. Ubi secunda est, multiplica duo per quatuor, fiunt octo. Item ut de punctis ad partes pervenias, multiplica VIII per III, fiunt XXIIII. Illam ergo coeli partem tenet luna II in IIII Nonas Ianuarias, quam sol viginti quatuor ab hinc die confecto.
3 Ubi tertia est, multiplica III per quatuor, fiunt XII, partire per decem, decies asse decus, et remanent duo puncti, id est, VI partes; illam ergo coeli partem tenet luna III quam sol mense toto et diebus VI post tertium Nonas Ianuarias exactis, id est, VI post tertium Nonas Februarias die consummato. Ubi quarta est, multiplica haec per IIII, fiunt XVI, partire per decem, decies asse decus, et remanent VI puncti, id est, partes X et VIII. Illam igitur coeli partem tenet luna quarta, quam sol mense expleto ac X et VIII diebus post pridie Nonas Ianuarias.
4 Ubi quinta est, multiplica V per IIII, fiunt XX, partire per decem, bis deni vies; duobus ergo mensibus expletis, adveniet sol partem coeli quam luna quinta tenet, id est, die Nonarum Martiarum. Ubi octava est VI Idus Ianuarias, multiplica VIII per IIII, fiunt XXXII, partire per decem, ter deni tries, et remanent duo puncti, id est, VI partes coeli, illam partem coeli tenet luna VIII in VI Iduum Ianuariarum die quam sol aditurus est post tres ab hinc menses, et dies VI, id est, VI die post VI Idus Apriles.
5 Ubi XIX est XIIII Kalendas Februarias, multiplica per IIII, fiunt LXXVI, partire per decem, septies deni septais, et remanent VI, multiplica haec per III, fiunt X et VIII. Illam partem coeli circumvolat luna XIX in XIIII Kal. Februarias, quam sol post VII ab hinc menses ac dies X et VIII, id est, XVIII die post XIIII Kalend. Septemb., qui est VIII Iduum Septemb. dies. Et ne scrupulus tibi forte argumenti fallentis incidat, proba ad diametrum anni, quod XV tenere lunam rarus qui nesciat, multiplica XV per IIII, fiunt LX, partire per decem, sexies seni sexais; VI enim mensibus exactis, id est, medio circuitus anni confecto itinere, sol ingredietur partem coeli qua luna XV circumfertur. Et quia tunc XV Ian.
6 dies est, nimirum illam partem sol XV die Iulii mensis adibit. Et ut ad summum veniamus, sume XXX lunam, quae tunc fit III Kal. Feb., multiplica per IIII, fiunt CXX; partire per decem, duodecies deni centum vies, illa coeli parte luna XXX currit, quam XII mensibus exactis, id est, toto anni circulo transacto, est sol obtenturus. Ipsa est enim pars eadem in qua et nunc conversatus lunam suo receperat in coitu.
7 Quae ut manifestiora cuilibet etiam tardioris ingenii reddantur, per singulas lunae aetates quantum ea distet a sole distinctius adnotare curavimus. Prima ergo luna ubi suam perfecerit aetatem, elongatur a sole spatio dierum XII, secunda spatio dierum XXIIII, tertia spatio mensis unius et dierum sex, quarta spatio mensis unius et dierum decem et octo, quinta spatio mensium duorum, sexta spatio mensium II et dierum duodecim, septima spatio mensium II et dierum XX III, octava spatio mensium trium et dierum sex, nona spatio mensium III et dierum XVIII, decima spatio mensium quatuor, undecima spatio mensium quatuor et dierum duodecim, duodecima spatio mensium quatuor et dierum viginti quatuor, tertia decima spatio mensium V et dierum sex, quarta decima spatio mensium V et dierum XVIII, quinta decima spatio mensium VI, decima sexta spatio mensium VI et dierum duodecim, decima septima spatio mensium sex et dierum viginti quatuor, decima octava spatio mensium septem et dierum sex, decima nona spatio mensium VII et dierum XVIII, vigesima spatio mensium octo, vigesima prima spatio mensium octo et dierum duodecim, vigesima secunda spatio mensium octo et dierum viginti quatuor, vigesima tertia spatio mensium IX et dierum sex, vigesima quarta spatio mensium novem, et dierum decem et octo, vigesima quinta spatio mensium X, vigesima sexta spatio mensium X et dierum duodecim, vigesima septima spatio mensium X et dierum viginti quatuor, vigesima octava spatio mensium undecim et dierum VI, vigesima nona spatio mensium undecim, et dierum XVIII, tricesima spatio mensium duodecim.



Beda, De Temporum Ratione, XVII. De lunae cursu per signa. <<<     >>> XIX. De eodem si qui computare non didicerunt.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 18